- THEOPHRASTUS
- I.THEOPHRASTUSArchon Athenis, Olymp. 110. An. 1.II.THEOPHRASTUSPhilosophus ex Eresso Lesbi oppido sic vocatus ob vocis et eloquentiae suavitatem quasi divinam, quum antea Tyrtamus vocaretur. Strabo, l. 13. Τύρταμος δ᾿ ἐκαλεῖτα πρότερον ὁ Θεόφραςος. Μετωνόμασε δ᾿ αὐτὸν Α᾿ριςοτέλης Θεόφραςον, ἅμα μὲν φεύγων τὴν τȏυ προτέρου ὀνόματος κακοφωνίαν, ἅμα δὲ τὸν τῆς φράσεως αὐτοῦ ζῆλον ἐπισημαινό μενος, ἅπαντας γὰρ λογίους ἐποίησε τοὺς μαθητὰς Α᾿ριςοτέλης, λογιώτατον δὲ Θεόφραςον. Idem de hocTyrtami nomine habes apud Diog. Laert. Hesych. Illustrium, Suidam, aliosque. Filius fuit Melanthi, auditor Leucippi primô, dein Platonis, tandem vero Atistotelis. Successit Aristoteli in Schola Peripatetica. Dicere solebat, doctum hominem ex omnibus solum neque alienis locis peregrinum esse, neque inopem amicorum. Oratorem absque iudicio, equum effrenem vocavit: Tempus πολυτελεςατον ἀνάλωμα dixit: Tacenti, si saptens es, inquit, male facis; si non, sapiens es. Habuit discipulos ad 2. milia. Operaeius a Diogene commemorantur, de quibus librô singulari egit Ioh. Meursius. Vide Gellium, l. 13. c. 5. Diogen. l. 5. Strab. l. 13. Suid. etc. Hominem doctissimum vocat Cicer. in Bruto. Idem Tusc. Qu. l. 3. Theophrastus moriens accusâsse naturam dicitur, quod cervis et cornicibus vitani diuturnam, quorum id nihil interesset: hominibus quorum maxime interfuisset, tam exiguam vitam dedisset: quorum si aetas potuisset esse longinqutor, futurum fuisse, ut omnibus perfeclis artious, omni octrinâ hominum vitâ erudiretur. Alter fuit Ephesius, de quo Aelian. l. 2. Var. Hist. c. 38. l. 9. c. 11. etc. Nic. Lloydius. Praesules, et Viri Illustres.III.THEOPHRASTUSThaumantis fil. cum Lysistrato, ob paupertatem, exagitatus, vide et Crabrones.IV.THEOPHRASTUSex amicis, ut apparet, Antigoni Iunioris, et ab eodem praesidio Acrocorinthi, cum Perseo Philosopho et Archelao duce, impositus. Proditâ, per quatergeminos fratres Syros, arce, inde discedere pertinacissime recusans interfectus est. Vide Polyaenum, l. 6. c. 5. in Arato.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.